monumenta.ch > Ambrosius > 61
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 60 <<<     >>> § 62

§ 61 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 unde bene Hieremias huiusmodi hominem tamquam superfluam creaturam deflendum putat.
2 quid est enim homo ebrius nisi creatura superflua? itaque sic ait: sicut fletum Iazer deflebo te, uitis, quia deserta est ciuitas Iazer, et infra: uinum erat in torcularibus tuis: mane non calcauerunt, meridie autem non fecerunt.
3 Iazer rcotyotc rcspioooc, factura superflua est - moderatio enim naturalis est, supra mensuram quidquid est superfluum habetur - ita est ebrietas, quae fletu prophetico deploratur.
4 unde ait apostolus: nolite inebriari uino, in quo est luxuria.
5 sed implemini spirituest ergo ebrietas culpae, est et gratiae.
6 et forte haec naturae quae gratiae, quia ad imaginem et similitudinem dei facti spiritu sancto repleti esse debemus.